# Elagabalus 1.5-6

Historia Augusta, Elagabalus, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/elagabalus/1.5

V. 1 Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et subaret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspiraverant, ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere animos. 2 Quis enim ferre posset principem [qui] per cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat? 3 Romae denique nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset. 4 Agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis. 5 Vultum praeterea eodem quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidini plurimorum videretur. VI. 1 Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. 2 In senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. 3 Aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curruli socios. post in omni vita et actu participes habuit. 4 Multos, quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena in aulam traduxit. 5 Hieroclen vero sic amavit, ut eidem inguina oscularetur, quod dictu etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In virginem Vestalem incestum admisit. 6 Sacra p. R. sublatis penetralibus profanavit. 7 Ignem perpetuum extinguere voluit. Nec Romans tantum extinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines solique pontifices adeunt, inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his, qui se polluerant. 8 Et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuisset, quamque virgo maxima falso monstraverat atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit; nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre. haec cum ita essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, abstulit et auro vinctum in sui dei templo locavit.

---

Historia Augusta, Elagabalus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/helio.shtml.
