Latin
1.1 to 1.2
Historia Augusta, Firmus, Saturninus, Proculus, et Bonosus 1.1-2
Not analysed yet
I. 1 Minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candidissimus scriptor, Antoni[n]um, Vindicem tacuit, contentus eo quod eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. 2 et de Suetonio non miramur, cui familiare fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythist[h]oricis se voluminibus inplicavit, num ad istam descriptionem curamque descendit? 3 atque contra, Treb<ell>i<u>s Pollio ea fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malisque principibus, ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum fuere temporibus. 4. quare etiam <laudes, quod nobis> quoque etiamsi <festinemus>, non tamen minima fuerit cura, ut dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum dicendi essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano fuerant, non taceremus. II. 1 Scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime fuerit cum a[r]matore historiarum Marco F[r]onteio, cum ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum fuisse, non principem, contra ego mecumque Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus contenderent dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum esse vocitatum, cum etiam nummos eius Severus Arc<h>ontius protulit, de Gr<a>ecis autem Aegyptiisque libris convicit illum autokratora in [a]edictis suis esse vocatum. 2 et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio fuit, quod dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse, quod tyrannum occidisset, sed quod latrunculum quendam a re p. removisset; proinde quasi digne tanti, princeps nominis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarium aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos, quos invadentes purpuras necaverunt. 3 ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui, sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi, ne qui<s>, me oblitum aestimaret mei. 4 sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum.