# Gallieni Duo 2

Historia Augusta, Gallieni Duo, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/gallieni-duo/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/historia-augusta/gallieni-duo/2
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi2331.phi023.perseus-lat2:2

Ergo Macrianus … undique auxilia … petiit occupatis a se … partibus, quas ipse … posuerat ita ut firmaret imperium, deinde bellum ita instruxit ut par esset omnibus, quae contra eum poterant cogitari. idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem publicam gubernabat, opprimeret. sed Valens, comperto quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit, ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est. ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. Et Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus, Asiam primum venit et Illyricum petiit, in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens, sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.

---

Historia Augusta, Gallieni Duo, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi023/phi2331.phi023.perseus-lat2.xml.
