# Gordiani Tres 2

Historia Augusta, Gordiani Tres, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/gordiani-tres/2

Gordiani non, ut quidam imperiti scriptores loquuntur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo, Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui, etiamsi breviter, ad fidem tamen omnia persecuti sunt. horum Gordianus senior, id est primus, natus est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit, maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus, post consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.

---

Historia Augusta, Gordiani Tres, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi020/phi2331.phi020.perseus-lat2.xml.
