# Hadrianus 1.13-14

Historia Augusta, Hadrianus, Lines 1.13-1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/hadrianus/1.13

VII. 1 Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. 2 Quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatus iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. 3 Unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato(s), et ad conprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam per singulos aureis se absente divisis. 4 In senatu quoque excusatis, quae facta erant, iuravit senum quam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. 5 Statim cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. 6 Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisit syngrafis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. 7 Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summa in aerario publico recepta. 8 Pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. 9 Senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiterit. 10 Ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. 11 Feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit. 12 Gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.
VIII. 1 Optumos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. 2 Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit. 3 Et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam. 4 Tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. 5 Ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit. 6 Senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. 7 Senatus fastigium in tantum extulit difficile faciens senatores, ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri posset, ostenderit. 8 Equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit. 9 Erat enim tunc mos, ut, cum principes causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. 10 Exsecratus est denique principes, qui minus senatoribus detulissent. 11 Serviano sororis viro, cui tantum detulit, ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis <ante> Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.

---

Historia Augusta, Hadrianus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/hadr.shtml.
