Latin · ~10 min
Lines 1.37-1.38
Historia Augusta, Hadrianus 1.37-38
Not analysed yet
XXI. 1 De iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit, quamdiu verum inveniret. 2 Libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. 3 Unde extat etiam illud seuerum quidem sed prope ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret <diceret>que : "Noli inter eos ambulare, quorum esse adhuc potes servus". 4 Inter cibos unice amavit tetrafarmacum, quod erat de fasiano, sumine, perna et crustulo. 5 Fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit. 6 Fuit etiam Tiberis inundatio. 7 Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. 8 Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bella etiamsilentio paene transacta. 9 A militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus est, simul quod in eos liberalissimus fuit. 10 Parthos in amicitia semper habuit, quod inde regem retraxit, quem Traianus inposuerat. 11 Armeniis regem habere permisit, cum sub Traiano legatum habuissent. 12 Mesopotamenos non exegit tributum, quod Traianus inposuit. 13 Albanos et Hiberos amicissimos habuit, quod reges eorum largitionibus prosecutus est, cum ad illum venire contempsissent. 14 Reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt.
XXII. 1 Tutores saepissime dedit. Disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem. 2 Senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur. 3 Ipse, cum in Italiam esset, semper togatus processit. 4 Ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga summissa. 5 Diligentia iudicis sumptus convivii constituit et ad anti cummodum redegit. 6 Vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. Sederi equos in civitatibus non sivit. 7 Ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. 8 Ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. 9 Eos, quos pauperes et innocentes vidit, sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. 10 Sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. 11 Causas Romae atque provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. 12 Fucinum lacum emisit. 13 Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. 14 Quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.