Latin · ~8 min
1.15 to 1.16
Historia Augusta, Marcus Aurelius 1.15-16
Not analysed yet
XV. 1 Fuit autem consuetudo Marco, ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac suscriberet. ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. 2 Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminus et Agaclytus. 3 Tantae autem sanctitatis fuit Marcus, ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. 4 Flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores, qui divis habentur, eidem dedicavit. 5 Nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit, ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, 6 vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. XVI. 1 Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus, ut cum in omnes propin quos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et Commodum quidem -scelestum atque inpurum -cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. 2 Quo quidem tempore sine -imperator filio ad triumphalem currum in circo pedes cucurrit. 3 Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, 4 multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simulatis callidae severitatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut his, quae praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore, vel institutis mentis pravae vel moribus. 5 Erat enim ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat. 6 Nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. 7 Quod quidem apparet ex eo, quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.