Latin · ~9 min
1.20 to 1.21
Historia Augusta, Marcus Aurelius 1.20-21
Not analysed yet
XX. 1 Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorum sepulchris. Divini ei honores decreti. 2 Dein cum gratias ageret senatui, quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi. 3 Addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo, qui remissior videbatur. 4 Nec aliter senatus accepit, quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere, quod Verus excessisset vita. 5 Omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit. erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur. 6 Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia. 7 Sed has nuptias et Faustina et ipsa, quae dabatur, invitae habuerunt. XXI. 1 Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. 2 Et cum per Aegyptum Bucolici(s) milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. 3 Sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, execto sub aure tubere septennem amisit. 4 Quem non plus quinque diebus luxit consolatusque etiam medicos [se] actibus publicis reddidit. 5 Et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo filio mortuo decernerentur, et imago aurea circensibus per pompam ferenda, et ut saliari carmini nomen eius insereretur. 6 Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quem ad modum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. 7 Armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Armavit et diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. 8 Omni praaeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. 9 Et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. 10 Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus reddidit.