Latin · ~10 min
1.9 to 1.10
Historia Augusta, Marcus Aurelius 1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum. quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit. 2 Profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. Sed [id] quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit. 3 Patris patriae autem nomen delatum (a) fratre absente in eiusdem praesentiam distulit. 4 Medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misit Romamque statim rediit, 5 revocatus eorum sermonibus, qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci. 6 Ad proconsules scribsit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret. 7 Inter haec liberales causas ita munivit, ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine imposito. 8 Per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret, quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret. 9 Atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit. X. 1 Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. 2 Neque quisquam principum amplius senatui detulit. in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. 3 Multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. 4 Multis pauperibus sine crimine senatoribus dignitates tribunicias aediliciasque concessit. 5 Nec quemquum in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. 6 Hoc quoque senatoribus detulit, ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet nec pateretur (a)equites Romanos talibus interesse causis. 7 Semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit. 8 Comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia, nisi consul dixisset : "Nihil vos moramur, p. c." 9 Senatum appellationibus a consule factis iudicem dedit. 10 Iudicariae rei singularem diligentiam adhibuit. Fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. 11 Praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. 12 De curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Laetoria vel propter lasciviam vel propter dementiam darentur, ita statuit, ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.