# Maximini Duo 19

Historia Augusta, Maximini Duo, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/maximini-duo/19

Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere, civitates denique subdidit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

---

Historia Augusta, Maximini Duo, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi019/phi2331.phi019.perseus-lat2.xml.
