# Maximus et Balbinus 6

Historia Augusta, Maximus et Balbinus, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/maximus-et-balbinus/6

Et quoniam etiam minora plerique desiderant, fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem Veneriam nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet, vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimus, moribus aspernabilis, ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus est, nisi ubi eum irasci decuit, factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit, quare et a senatu multum dilectus est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censorium praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere.

---

Historia Augusta, Maximus et Balbinus, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi021/phi2331.phi021.perseus-lat2.xml.
