# Maximus et Balbinus 9

Historia Augusta, Maximus et Balbinus, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/maximus-et-balbinus/9

Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt, inter quos et populum tanta seditio fuit ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. nam ut in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus est, ut alii dicunt, etiam fuste percussus est. neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. quo viso populus et milites usque adeo placati sunt ut amore illius in concordiam redirent, neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi et avunculi, qui pro populo Romano contra Maximinum in Africa vitam fini- verant. tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.

---

Historia Augusta, Maximus et Balbinus, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi021/phi2331.phi021.perseus-lat2.xml.
