Latin · ~10 min
Lines 1.3-1.4
Historia Augusta, Opellius Macrinus 1.3-4
Not analysed yet
III. 1 De ipso, quae in annales relata sint, proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitanti proconsuli de statu, ut solebat, publico et desuo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit, quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen Augusti octavo edidit. 2 Sed credentibus cunctis, quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. 3 Denique adnumeratis omnibus, qui Antonini appellati sunt, is Antoninorum numerus invenitur. 4 Enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quitus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini fuere. 5 Nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, aut qui(a) praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt, non Antonini. 6 Inde est quod se et Severus Antoninus vocavit et plurimi fuerunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus, 7 et ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum est. Haec alii. 8 Sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. 9 Alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent.
IV. 1. Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum [factum] imperatorem, cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt, [ut] appareat ignobilem, sordidum, spurcum fuisse. 2 Verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen erat,haec fuerunt :3 "Macrinum libretinum, hominem prostibilem, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse clausulas, declamasse, in [foro] postremo dixisse. 4 Donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino." 5 Sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; 6 venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci, ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit. 7 Dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus. 8 Nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita id egit, ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel [ne] incestum displiceret, interemptus diceretur.