Latin · ~8 min
Lines 1.7-1.8
Historia Augusta, Opellius Macrinus 1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in praticios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae fuisset. 2 Eundem, cum scriba pontificis esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. 3 Diu tamen lectis litteris, cum omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. 4 Sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. Denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. 5 Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. 6 Quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordissimus et ex meretrice conceptus, idem postea nomen accepit. 7 Denique versus extant cuiusdam poetae, quibus ostenditur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam. 8 Iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici ? Postremo etiam quid de Helio gabalo, qui Antoninorum ultimus in summa inpuritate vixisse memoratur?
VIII. 1 Appellatus igitur imperator suscepto [bello] contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. 2 Sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. Sed anno amplius imperavit. 3 Sane cum esset inferior in eo bello, quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinusre pugnavit; postea vero missis legatis petit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. 4 Inde cum se Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus [et Antoninus] appellatus.