# Opilius Macrinus 2

Historia Augusta, Opilius Macrinus, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/opilius-macrinus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/historia-augusta/opilius-macrinus/2
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.perseus-lat2:2

Occiso ergo Antonino Bassiano Opibus Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat, imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum, nuncupavit. statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur, adulescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox esset: Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi. Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume- hum filium Macrinus Antoninum voluerit nuncupari,

---

Historia Augusta, Opilius Macrinus, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi015/phi2331.phi015.perseus-lat2.xml.
