# Septimius Severus 1.1-2

Historia Augusta, Septimius Severus, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/septimius-severus/1.1

I. 1 Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium optinuit. 2 Cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus, consulares, avus maternus Macer, paternus Fulvius Pius fuere. 3 Ipse natus est Erucio Claro bis et Severo conss. VI. idus apriles. 4 In prima pueritia, priusquam Latinis Graecisque litteris imbueretur quibus eruditissimus fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi adiudices execuit, cum ipse praelatis fascibus ac securibus ordine puerorum circumstante sederet ac iudicaret. 5 Octavo decimo anno publice declamavit. Postea studiorum causa Romam venit, latum clavum a divo Marco petit et accepit favente sibi Septimo Severo adfini suo, bis iam consulari. 6 Cum Romam venisset, hospitem nanctus, qui Hadriani vitam imperator iam eadem hora legeret, quod sibi omen futurae felicitatis arripuit. 7 Habuit et aliud omen imperii. Cum rogatus ad cenam imperatoriam palliatus venisset, qui togatus venire debuerat, togam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. 8 Eadem nocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. 9 Sedit et in sella imperatoria temere a ministro posita, ignarus quod non liceret. 10 Dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa experge factis et adclamantibus familiaribus abiit. II. 1 Iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. 2 Adulterii causam dixit absolutusque est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperio item successit. Quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari. 3 Post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem domesticam conponeret. 4 Sed dum in Africa est, pro Baetica Sardinia ei attributa est, quod Baeticam Mauri populabantur. 5 Acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africae accepit. 6 In qua legatione cum eum quidam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus esset, fustibus eum sub elogio eiusdem praeconis cecidit : "Legatum p. R. homo plebeius temere amplecti noli." 7 Ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulabant. 8 Tunc in quadam civitate Africana, cum sollicitus mathematicum consuluiss et positaque hora ingentia vidisset, astrologus dixit ei : 9 "Tuam non alienam pone genituram", cumque Severus iurasset suam esse, omnia ei dixit, quae postea facta sunt.

---

Historia Augusta, Septimius Severus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/sepsev.shtml.
