# Septimius Severus 1.11-12

Historia Augusta, Septimius Severus, 1.11 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/septimius-severus/1.11

XI. 1 Multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contra Albinum felicissime pugnavit Severus; 2 cum quidem ingens periculum equi casu adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ut alius iam paene imperator ab exercitu diligeretur. 3 Eo tempore lectis actis, quae de Clodio Celsino laudanto, qui Adrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. 4 Priusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita oratione victoriae. 5 Senatorum deinde, qui in bello erant interempti, cadavera dissipari iussit. 6 Deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus est. 7 Victus est Albinus die XI. kal. Martias. reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac dui iacere iussit. 8 Equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expascentemque admonuit, ut et effrenatus audacter protereret. 9 Addunt alii, quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simuletiam uxoris liberorumque eius. XII. 1 Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. 2 Denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. 3 Filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam imperatoriam fecisset. 4 Tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. 5 Multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. 6 Eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. 7 Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Romam et populo et senatoribus venit. 8 Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime furere. 9 Post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit.

---

Historia Augusta, Septimius Severus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/sepsev.shtml.
