Latin
1.15 to 1.16
Historia Augusta, Septimius Severus 1.15-16
Not analysed yet
XV. 1 Erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severum gloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. 2 Traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthosque sommovit. 3 Sed postea in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. 4 Inter haec Pescennianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. 5 Multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, praaecipue suspectans unumquemque idoneum imperio, cum ipse parvulos adhuc filios haberet idque dici ad his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium. 6 Denique cum occisi essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse, quod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit. 7 Cum soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in patriam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus est. XVI. 1 Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. 2 Quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit. 3 Ob quae etiam filium eius Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII. agentem participem imperii dixerunt milites. 4 Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique in litteras tradunt, appellantes. 5 Harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam redit victor et Parthicus. 6 Deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru affectus articulari morbo non posset. 7 Filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idcirco quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo. 8 Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt. 9 Post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit.