Latin
1.19 to 1.20
Historia Augusta, Septimius Severus 1.19-20
Not analysed yet
XIX. 1 Perit Eboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae videbantur infestae, anno imperii XVIII. ,morbo gravissimo extinctus, iam senex. 2 Reliquit filios duos, Antonium Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen inposuit. 3 Inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Augusti ad scribendum putaret. 4 Ipse a senatu agendibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus. 5 Opera publica praecipua eius extant Septizonium et thermae Severianae, eiusdemque Septimianae in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit. 6 Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu neca filiis eius boni aliquid rei p. venit et postea invadentibus multis rem p. Romana praedonibus direptui fuit. 7 Hic tam exiguis vestibus usus est, ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta clamyde umeros velaret. 8 Cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. 9 Ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. 10 Ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu. XX. 1 Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum memini Septimium Severum immoderatissime, cum moreretur, laetatum, quod duos Antoninos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filios rei p. reliquit, 2 hoc melius quod ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei p. daret : Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat. 3 Sed illum multum spes fefellit. nam unum parricidium, alterum sui mores rei p. inviderunt, sanctumque illud nomen in nullo diu bene mansit. 4 Et reputanti mihi, Diocletiane Auguste, neminem facile magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret. 5 Denique aut sine liberis viri interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius fuerit de rebus humanis sine posteritate discedere.