# Septimius Severus 1.21-22

Historia Augusta, Septimius Severus, 1.21 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/septimius-severus/1.21

XXI. 1 Et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num sui similes liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt ? 2 Iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plauto ceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid de Tullio, cui soli melius fuerat liberos non habere? 3 Quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum illi legendi potestas fuisset ex omnibus ? Falsus est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. 4 Sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Antonini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos. 5 Quid Marco felicius fuisset, si Commodum non reliquisset heredem ? 6 Quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset ? Qui statim insimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; 7 qui novercam suam- et quid novercam ? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; 8 qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legatis thesaurum, quod parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectumquidem, ne homini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. 9 Denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, <ut> Severus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. 10 Qui quidem divinam Sallusti orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur maiori. Idque frustra. Et --- hominem tantum valetudine. 11 Vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomenque illud venerabile diu minus amatum est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracalus est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. 12 Extat sane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filio, quantum plurimi docent, structa. XXII. 1 Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum esse raptum; cumque raperetur, octoginta et novem numeros explicuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit; 2 cumque positus esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit. Cum vereretur autem, ne praeceps rueret a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. 3 Die circensium cum tres Victoriolae more solito essent locatae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; ea quae Getae nomine inscripta erat, corruit et omnis comminuta est; illa vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma venti turbine vix constitit. 4 Post murum apud vallum visum in Brittannia cum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam in aeternum pace fundata volvens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper iocorum, cum corona e cupressu facta idem occurit. 5 Quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa : "Totum fuisti isti, totum vicisti, iam deus esto victor." 6 Et civitatem veniens cum rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus est errore haruspicis rustici, deinde hostiae furvae sunt adplicitae. 7 Quod cum esset aspernatus atque ad palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigriae hostiae, et usque ad limen domus Palatinae, imperatorem secutae sunt.

---

Historia Augusta, Septimius Severus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/sepsev.shtml.
