# Septimius Severus 1.5-6

Historia Augusta, Septimius Severus, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/septimius-severus/1.5

V. 1 Et hactenus rem militarem privatus egit. Dehinc a Germanicus legionibus, ubi auditum est Commodum occisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis. 2 Qui etiam --- sestertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit. 3 Dein firmatis, quas post tergum relinquebat, provinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctis, quacumque iter fecit, cum iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius verba iurassent; 4 excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. 5 Per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a senatu hostis est appellatus legatis ad exercitum senatus verbismissis qui iuberent, ut ab eo milites senatu praecipiente discederent. 6 Et Severus quidem cum audisset senatus consentientis auctoritate missos legatos, primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirentque in eius partes. 7 His compertis Iulianus senatus consultum fieri fecit de participando imperio cum Severo. 8 Incertum, vere id an dolo fecerit, cum iam ante misisset notos ducum interfectores quosdam, qui Severum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum interficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. 9 Verum Severus evitatis eorum manibus, quos ad se interficiendum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statimque auditus est. 10 Nam et Iulianus occisus est in Palatio, et Severus Romam invitatus. 11 Ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor est factus armatusque Romam contendit. VI. 1 Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentioriis quasi per hostium veniens adhuc maneret, centum senatores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandumque. 2 Qui ei occurrerunt Interamnae armatumque circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferri haberent. 3 Et postera die occurente omni famulitio aulico septingenos vicenos aureos legatis dedit 4 eosdemque praemisit facta potestate, si qui velent remanere ac secum Romae redire. 5 Fecit etiam statim praefectum praetorii Falvium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. 6 Interim Romae ingens trepidatio militum civiumque, quod armatus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. 7 His accessit quod comperit Pescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. 8 Cuius edicta et litteras ad populum vel senatorum intercepit per eos, qui missi fuerant, ne vel proponerentur populo vellegerentur in curia. 9 Eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesarianum decretum a Commodo iam videbatur imperium. 10 Sed eos ipsos pertimescens, de quibus recte iudicabat, Heraclitum ad optinendas Brittanias, Plautianum ad occupandos Nigri liberos misit. 11 Cum Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus inermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis.

---

Historia Augusta, Septimius Severus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/sepsev.shtml.
