Latin
1.7 to 1.8
Historia Augusta, Septimius Severus 1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit. Inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signis, quae praetorianis ademerat, supinis, non erectis. 2 Tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi in stabulis manserunt, 3 fuitque ingressus Severi Odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent vastationem urbi minantes. 4 Alia die armatis stipatus non solum militibus, sed etiam amicis in senatum venit. In curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. 5 Fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori in consulto senatu occidere senatorem. 6 Sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant. 7 Et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit. 8 Funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit addito flamine et sodalibus Helvianis, qui Marciani fuerant. 8 Se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi omen. Amicorum dehinc eas alienunm dissolvit. VIII. 1 Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo genero suo praefecturam urbi optulisset, ille recusavit dixitque minus sibi videri praefectum esse quam principis generum. 2 Utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. 3 Alia die ad senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. 4 Causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus indices probatis rebus graviter punivit. 5 Rei frumentariae, quam minimam reppererat, ita consuluit, ut excendens vita septem annorum canonem p. R. relinqueret. 6 Ad orientis statum confirmandum profectus est nihil adhunc de Nigro palam dicens. 7 Ad Africam tamen legiones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac p. R. penuria rei frumentariae perurgeret. 8 Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta dies, quam Romam venerat, est profectus. 9 Egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. 10 Occurrit ei et statim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam regere praecepit aliud sperantem. 11 Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore, quo suos. 12 Miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciamque praeciperet, ne eas Pescennius occuparet, sed iam Byzantium Niger tenebat. 13 Perinthum etiam Niger volens occupare plurimos de exercitu interficit atque ideo hostis cum Aemiliano est appellatus. 14 Cumque Severum ad participatum vocaret, contemtus est. 15 Promisit sane Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. 16 Aemilianus dehinc in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussus occisus est. 17 Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri.