# Severus Alexander 1.24-26

Historia Augusta, Severus Alexander, Lines 1.24-1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/severus-alexander/1.24

[XVI] Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris isdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae, quam senatus consultum conficerent, 2 et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur, quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque, priusquam dicerent, ne incogitati dicere cogerentur de rebus ingentibus. 3 fuit praeterea illi consuetudo, ut, si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos, qui historiam norant, requirens, quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.
[XVII] Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret: tantum odium eum tenebat eorum, de quibus apud se probatum, quod fures fuissent. 2 addit Septiminus, qui vitam eius non mediocriter exsequutus est, tanti sthomachi fuisse Alexandrum in eos iudices, qui furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu ininardescente, ita ut nihil loqui posset. 3 nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores principem salutatum venisset, exclamavit: 4 "o Marna, o Iuppiter, o di inmortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat: tam fatuum, tam stultum esse me iudicat". Salutabatur autem nomine, hoc est "have, Alexander".
[XVIII] Si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. 2 salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit iussitque (quem ad modum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur, nisi qui se innocentem novit) per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne aliquando detectus capitali supplicio subderetur. 3 idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum. 4 erat praeterea haec illius sententia solos fures de paupertate conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere. 5 idem addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: "qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit", quae Graece talis est:

---

Historia Augusta, Severus Alexander. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/alexsev.shtml.
