Latin · ~12 min
Lines 1.3-1.5
Historia Augusta, Severus Alexander 1.3-5
Not analysed yet
[III] Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit –nam et ita dicitur a plerisque –a prima pueritia artibus bonis inbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est, quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret. 2 nam in prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, 3 grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, filosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum eimperatort Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae feruntur. 4 sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in senatu habuit, vel contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam, sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. 5 denique eos, quos dignos ad discendum videbat, singula quaeque, quae publicae privatim agebat, se ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.
[IV] Dominum se appellari vetuit. epistolas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. 2 gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque communibus. 3 cum amicis tam familiariter vixit, ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis his, qui ministri ad fores fuerant, relictis, cum ante salutare principes non liceret, quod eos videre non poterant. 4 Et erat eius corporis, ut praeter venustatem ac virilem, quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem inesset staturae militaris robur militis, valitudo eius, qui vim sui corporis sciret ac semper curaret. 5 erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei p. 6 huic sors in templo Praenestinae talis extitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: "si qua facta aspera rumpas, tum Marcellus eris."
[V] Alexandri nomen accepit, quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset sollemnitatis implendae causa. 2 cui rei argumentum est, quod eadem die natalem habet hic Mammaeae Alexander, qua ille Magnus excessit e vita. 3 delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum hic magis adfinitate Caracalli iungeretur quam ille subditivus, 4 si quidem, ut Marius Maximus dixit in vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse conpererat, ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. 5 recusavit et Magni nomen, quod ei quasi Alexandro est oblatum senatus iudicio.