Latin · ~9 min
Lines 1.38-1.39
Historia Augusta, Severus Alexander 1.38-39
Not analysed yet
[XXIX] Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cottidiana et domestica pauca disseram. 2 usus vivendi eidem hic fuit: primum ut, si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orfeum et huiusmodi ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat. 3 si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel venabatur. 4 dehinc si hora permitteret, actibus publicis post . . . non multam operam dabat, idcirco quod et res bellicae et res civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi s etiam ipsi placeret. 5 sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque unquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia. 6 erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset inponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas.
[XXX] Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat de re p(ublica) libros Platonis legens. 2 Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de officiis Ciceronis et de re publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium. 3 legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. 4 post lectionem operam palaestrae aut sfaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque una hora prope maneret, biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium. 5 egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova, deinde mulsum atque his refectus aliquando prandium inibat, aliquando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius. 6 ususque est Hadriani tetrafarmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam.