Latin · ~9 min
Lines 1.58-1.59
Historia Augusta, Severus Alexander 1.58-59
Not analysed yet
[XLIV] In iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. 2 ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. 3 Syrum se dici nolebat, sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. 4 Rhethoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit. 5 etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. 6 leges antiquas ac novas firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit. 7 theatralia spectacula saepe obiit. theatrum Marcelli reficere voluit. 8 multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum pecuniam ex vectigalibus dedit. 9 in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras, auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persi: "in sanctis quid facit aurum?"
[XLV] Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam de rebus vel tacendis vel prodendis. 2 tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset: "illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus", deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. 3 iam enim inde tacebatur, et omnes ambulabant incerti, ne dispositionem Romanam barbari scirent. 4 certum est autem eum numquam id, quod proposuerat, fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis omnia venderentur. 5 quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant, unde vel gratiam vel pecuniam requirant. 6 Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit: ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat hortans populum, ut si quis quid haberet criminis, probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis; 7 dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita.