# Severus Alexander 1.80-82

Historia Augusta, Severus Alexander, Lines 1.80-1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/severus-alexander/1.80

[LXVI] Set ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit . . . – nam hoc nemo vult nisi bonus – et optimae matris consiliis usus est. 2 at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui si illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui et qui de illo nec in ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui, sed amarent. 3 huc accedit quod eunuchos nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, , qui eos a populo et amicis s[im]ummovent; qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat. qui cum empti sint et pueri servi fuerint, quid tandem possunt boni sapere? 4 erat denique eius ipsius sententia: "ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior."
[LXVII] Scio, imperator, quod periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva re p. posteaquam intellegisti, quid mali clades istae habeant et quemammodum principes circumveniant, et tu eos eo loci habes, ut nec clamide uti iusseris, sed de necessitatibus domesticis delegaris. 2 iam illud insigne, quod solum intra Palatium praeter praefectum, et Ulpianum quidem, neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum de se vel sibi de aliis male loquendi maxime occiso Thrurino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. 3 his accessit, quod amicos et parentes Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens: "his carior est mihi tota res p."
[LXVIII] Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui, Domitius Ulpianus, iuris peritissimus, Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris . . . ipsa res, viri insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent. 2 his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? 3 et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit. 4 hi sunt, qui bonum principem Surum fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt suis vitiis laborantes. conspectus retro porro.

---

Historia Augusta, Severus Alexander. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/alexsev.shtml.
