# Severus Alexander 1.9-10

Historia Augusta, Severus Alexander, Lines 1.9-1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/severus-alexander/1.9

[IX] Item adclamata quae supra. imperator dixit: "Antoninorum nomen vel iam numen potius quantum fuerit, meminit vestra clementia: si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? 2 nam Commodi meminisse nolo, si quidem hoc ipso deterior si fuit, quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. 3 Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen incurrit." item adclamatum ut supra. 4 item imperator dixit. "nuper certe, p. c., meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxurie Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset hunc inepte Antoninum dici, per hanc pestem tantum violari nomen." 5 et cum diceret, adclamatum est: "di mala prohibeant. haec te imperante non timemus. de his te duce securi sumus. vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. 6 tibi certe sumimus, bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus." 7 item imperator: "neque ego, p. c., idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear, ne in haec vitia delabatur vita, aut nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo." et cum diceret, adclamatum est ut supra.
[X] Item dixit: 2 "si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani." 3 et cum diceret, adclamatum est: "quomodo Augustus, sic et Antoninus." et imperator: "video, patres conscripti, quid vos moveat ad hoc nobis nomen addendum. 4 Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus; Antonini ipsi Augusti sunt dicti. 5 Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus Pius Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodo autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Varelio." 6 et cum diceret, adclamatum est: "Alexander Auguste, di te servent. di faveant verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus, qualis futurus sis, hinc probamus. 7 tu facies, ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes."

---

Historia Augusta, Severus Alexander. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sha/alexsev.shtml.
