Latin
1
Historia Augusta, Tyranni Triginta 1
Not analysed yet
Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valerianus rem publicam tenuerunt, triginta tyranni occupato Valeriano magnis belli Persici necessitatibus exstiterunt, cum Gallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut suis locis probabitur. sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de iis vel dici possint a doctoribus vel requiri, deinde ab omnibus historicis, qui Graece ac Latine scripserunt, ita non- nulli praeter eant ut ut eorum nec nomina frequententur, postremo cum tam varie a plerisque super iis nonnulla sint prodita, in unum eos libellum contuli et quidem brevem, maxime cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de iis dicta nec repetenda tamen satis constet.