# Tyranni Triginta 16

Historia Augusta, Tyranni Triginta, 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/tyranni-triginta/16

Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aureati papiliones et omnia Persica. denique ingenio eius usus Odaenathus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat, neque plura sunt quae de Herode dicantur.

---

Historia Augusta, Tyranni Triginta, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi024/phi2331.phi024.perseus-lat2.xml.
