# Tyranni Triginta 7

Historia Augusta, Tyranni Triginta, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/tyranni-triginta/7

De hoc nihil amplius in litteras est relatum, quam quod nepos Victoriae Victorini filius fuit et a patre vel ab avia sub eadem hora qua Victorinus interemptus Caesar est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus, exstant denique sepulchra circa Agrippinam, brevi marmore impressa humilia, in quibus titulus est inscriptus ; Hic duo Victorini tyranni siti sunt.

---

Historia Augusta, Tyranni Triginta, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi024/phi2331.phi024.perseus-lat2.xml.
