# Valeriani Duo 3

Historia Augusta, Valeriani Duo, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/historia-augusta/valeriani-duo/3

Artavasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistulam misit : In partem gloriae venio, sed vereor ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt, unum ergo senem cepisti sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.

---

Historia Augusta, Valeriani Duo, ed. David Magie. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi2331/phi022/phi2331.phi022.perseus-lat2.xml.
