Latin
Lines 1.101-1.103
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.101-103
Not analysed yet
Nemini, ait, qui bona fide in theoreticis a recepta opinione aberrat, circulos iudicii turbamus, modo in practicis, quae cultum Numinis spectant, consentiat, ac in eo vestigia premimus decessorum nostrorum, qui inhumanum existimarunt, iudiciis creaturarum compedes iniicere ac in conscientias dominari. Huius quoque regulae observantiam in rebus politicis solicite commendamus, ita, si subditorum variae sint opiniones de corporis nostri forma, de vitae genere, de oeconomia et id genus aliis, iidem vero agnoscant me legitimum Principem, cui obsequium debetur, cunctos existimo bonos esse cives. Respondebam ad haec: Serenissime Princeps! istud apud nos dicitur Syncretismus, maximeque a literatis nostris improbatur. Non dedit mihi spatium plura loquendi; nam subiratus mox abiit, iubens ut manerem, donec prandium finitum esset.
Ad mensam sedebant ipse Princeps cum serenissima eiusdem coniuge, item filius Principis cum magno Cancellario sive Kadoki. Idem Kadoki ob morum urbanita tem ac prudentiam circumspectam maximi inter Potua nos nominis erat. Per integros viginti annos nullam in senatu sententiam tulerat, cui caeteri non suffragati erant, nihil in rebus publicis statuerat, quod non inconcussum steterat, dictaque eius totidem erant axiomata. At perceptionis adeo tardae simul erat, ut ad minimum edictum concipiendum quatuordecim dierum spatium stipulari soleret. Hinc si in nosrrum orbem delatus foret, ubi cunctatio omnis desidiae ac ignaviae nomen accipere solet, parum idoneus rebus alicuius ponderis esset iudicandus.
At cum, quicquid perciperet, penitus perspiceret nihilque nisi praevio ac gravi examine adhibito statueret, dici poterat plura fecisse, quam decem ex iis, qui prompte et celeriter negotia obeunt, ac vulgo magna ingenia dicuntur, quorum acta reformari, mutari ac limam saepius subire solent, adeo ut, tempore ministerii exacto, nihil non tentatum, sed nihil simul peractum cernere liceat. Inter apophthegmata igitur aulae huius insigne est istud, nempe eos, qui prompte nimis munera obeunt comparari posse cum otiosis ambulatoribus, qui progrediendo, retro�undo eandem semitam terunt, movendoque nihil promovent.