# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.107-110

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.107-1.110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.107

Hac dicta sententia, arcessitur Kiva sive secretarius, qui me cum caeteris nuper advenientibus candidatis in album promovendorum inferret. Idem secretarius vir erat egregiae formae, undecim scilicet ramorum, ideoque undecim simul epistolas eadem, qua nos facilitate unam solam scribimus, exarare poterat; mediocris tamen iudicii erat, quam ob causam ad maiora ascendere nequiret, sed in eodem officio, quod triginta fere annos exercuerat, consenescere cogeretur. Is vir erat, quocum postea coniunctissimus vivebam, quemque maxime colere debebam, cum copias edictorum aut epistolas scriberet, quas cursor ego per provincias disseminarem. Obstupui saepe, cum viderem, qua dexteritate spartam impleret, cum haud raro undecim exemplaria eodem tempore scriberet, iisdemque simul totidem sigilla imprimeret.
Igitur inter res maxime prosperas in familiis numerantur partus multorum ramorum. Hinc mulieres puerperae, postquam foetus feliciter sunt enixae, vicinis notum facere solent, quot ramis in lucem prodierint infantes. Fama hic erat, patrem secretarii nostri duodecim ramos habuisse, totumque eius genus pluralitate ramorum prae aliis celebre.
Accepto meo diplomate, cum inter cursores Principis ordinarios receptus fuissem, cubitum ivi; sed licet valde fessa essent membra, maximam tamen noctis partem pervigil oculos frustra in somnum orabam. Nam animo continue oberravit ignobile, ad quod damnatus eram, ministerium, et indecorum ac turpe videbatur Ministerii Candidato ac Baccalaureo magni orbis, vilem agere cursorem subterraneum. In tristi ista imagine magnam noctis partem vigil exegi, et in hoc aestu legebam et relegebam testimonium meum academicum, quod mecum asportaveram (nam antea notavi diem ac noctem hic parum differre).
Tandem his curis et cogitationibus fessum altus sopor oppressit. Variae tunc quiescenti occurrebant imagines. Videbar in patriam redux, popularibus, quae in itinere subterraneo acciderant, ad ravim usque exponere: mox a�riam navigationem mihi fingens cum torvo alite rem habebam, qui tantum mihi negotium facessebat, ut somnus praelianti tandem excuteretur. At evigilans cum horrore conspicabar lecto adstantem eximiae magnitudinis simiam, quae per ianuam cubiculi non satis solicite clausam intraverat ac in cubile irrepserat. Istud improvisum phaenomenon tantum mihi terrorem incussit, ut ingenti vociferatione, qua tota camera exsonuit, auxilium implorarem. Excitatae hoc strepitu arbusculae quaedam, quae in cubiculis meo contiguis cubabant, inrrant, luc tanti mihi cum simia in auxilium veniunt foedumque istud animal foras eiiciunt.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
