# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.122-124

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.122-1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.122

Dirimuntur terrae aquis tam maioribus quam minoribus, quas secant naves, remis, virtute quasi magica, impulsae; nam non lacertis, uti nostrae, sed machinis, automatorum instar, aguntur. Machinarum harum indolem et artificium definire nequeo, cum in mathesi parum versatus sim; huc adde, quod arbores hae tanta subtilitate omnia comminiscantur, ut nemo, nisi Argo sit oculatior et divino paene acumine praeditus, artificium detegere queat. Globus, instar terrae nostrae, triplici gaudet motu, adeo ut tempora hic, non secus ac apud nos, nocte, die, aestate, autumno, hieme ac vere distinguantur, locique sub polorum cardinibus siti caeteris sint frigidiores. At quod ad lumen attinet, parum est discriminis inter noctes diesque, ob causas, quas nuper exposui. Et dici potest nox quodammodo gratior die; nam nihil fingi potest splendidius lumine isto, quod a sole receptum in planetam hunc reflectit ac reverberat hemisphaerium sive compactum firmamentum, speciem contiguae et immensae lunae longe lareque contexens.
Incolae constant e diversi generis arboribus, velut quercubus, tiliis, populis, palmis, vepribus etc., unde nomina sortiuntur sedecim menses, in quos annus subterraneus describitur. Nam quovis decimo sexto mense ad sedis suae principia regreditur Nazar, non tamen stato die, idque ob motum inaequalem; quippe non secus ac luna nostra multiformi ambage ingenia torquet eorum, qui firmamentum inhabitant. Annorum epochae sunt variae et figuntur a rebus maxime memorabilibus, in primis ab ingenti cometa, qui ter mille abhinc annis diluvium universale creditur excitasse, quo submersum fuit totum arboreum genus cum caereris animantibus, exceptis tantum paucis, qui in collibus ac montium cacuminibus commune naufragium effugerunt, et ex quibus praesentes incolae descendunt.
Terra frugum, herbarum ac leguminum feracissima, eosdem fere omnes producit fructus, quos gignit Europa nostra: avenam tamen non patitur, nec opus ea est, cum equos hic globus non ferat. Maria ac lacus pretiosos pisces suggerunt, ac litora ripasque ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa villarum tecta. Succus, quem bibunt, e certis elicitur herbis, quae cunctis anni tempestatibus virent. Succi huius venditores vulgo dicuntur Minhalpi, id est, herbicoctores, qui in quavis civitate ad certum numerum restringuntur, quique soli gaudent privilegio herbas coquendi. Qui hoc privilegio donati sunt, ab omni alio ministerio, quaestu ac opere manuario abstinere iubentur. In primis cautum est, ne ii, qui in officiis sunt, et publicis stipendiis fruuntur, hos quaestus exerceant; quoniam hi ob auctoritatem, qua in civitate pollent, omnes attrahant emptores, ac ob alia, quibus fruuntur, emolumenta res viliori pretio vendere queant, uti saepe fieri cernimus in orbe nostro ubi officiales ac stipendiarii his mediis, aliorum opificum ac mercatorum coriis brevi ditescunt.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
