# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.128-132

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.128-1.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.128

Incolae huius principatus in nobiles et plebeios non sunt divisi. Obtinuit quidem olim haec ordinum distinctio. At cum observaverint Principes, exinde semina discordiarum spargi, omnem, quae nativitatem sequitur, praerogativam prudenter sustulerunt, adeo, ut e sola virtute, muneribus et occupationibus aestimentur arbores; id quod alibi explicatius reddam. Sola, quae nativitatem comitatur, praeeminentia consistit in ramorum multitudine; nam pro eorundem copia aut defectu nobilior aut ignobilior censetur foetus, quoniam copia ramorum arboribus habilitatem ad opera manuaria conciliat. De ingenio ac moribus gentis non pauca in antecessum sparsim attuli; quocirca remisso ad ea, quae superius dicta sunt, lectore, sectionem hanc claudo, ad alia progressurus.
Caput VI: De Religione Gentis Potuanae
Systema religionis Potuanae paucis absolvitur capitibus, et continent brevem fidei confessionem, quae Symbolo nostro Apostolico paulo extensior est. Prohibitum hic est, sub poena relegationis ad firmamentum, in libros sacros commentari. Et, si quis disputare audeat de essentia et attributis Dei, de spirituum et animarum qualitatibus, ad venae sectionem damnatur, ac in nosocomium urbis publicum truditur. Nam stultum aiunt ea describere ac definire velle, ad quae caligat mens nostra, non minus quam oculi noctuae ad lumen solis.
Consentiunt omnes in colendo summo aliquo ente, cuius omnipotentia cuncta sunt creata, et cuius providentia eadem conservantur. Si hunc cultum excipias, nemini ob dissentientes sententias, modum cultus spectantes, molestia exhibetur; tantum illi, qui palam impugnant religionem legibus sancitam, ut pacis publicae turbatores puniuntur. Hinc liberum mihi erat religionis exercitium, et a nemine eo nomine infestabar.
Preces Potuanorum rarae sunt, sed admodum ardentes, adeo, ut orantes, quamdiu durant preces, quasi in ecstasi esse videantur. Hinc cum narrarem, precari nos ac hymnos sacros canere ministeriis oeconomicis ac operibus manuariis occupatos, vitio id nobis vertebant Potuani, dicentes, Principem terrestrem aegre laturum, si quem videret suppliciter cum petitione se accedentem, ac simul in praesentia sua vestes verrentem aut capillos crispantem.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
