# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.144-148

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.144-1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.144

His et aliis argumentis thesin suam corroborat Limali. Et cum Praeceptorum eius observantissimi sint Potuani, oleum et operam in hac regione perderent conversores (Missionarii) Romani, qui ceremoniarum observantiam tantopere commendant, paradisumque illis pollicentur, qui mortuorum reliquias venerantur, aut qui solis agrorum, hortorum, vinearum, fluminum ac Oceani deliciis tempore quadragesimali saginantur.
Haec sunt praecipua capita Theologiae Potuanae, quae nil nisi mera religio naturalis nonnullis videbitur, et talis mihi initio apparuit. At contendunt Potuani, omnia sibi divinitus esse revelata, datumque ante aliquot saecula codicem, qui credenda et facienda complectitur. Olim aiunt, sola religione naturali contentos vixisse maiores, docuisse vero experientiam, solum naturae lumen non sufficere, cum ob nonnullorum desidiam et incuriam praecepta ista naturalia penitus obliterarentur, et ob aliorum nimis subtilem philosophiam, cum nihil esset, quod libertatem cogitandi sisteret, ac intra limites contineret, omnia depravarentur: hinc scriptam sibi legem a Deo fuisse datam.
Et patuit inde, quantum errent ii, qui necessitatem revelationis praefracte negant. Fateor equidem lubens, diversa Theologiae Potuanae dogmata, si non laudanda, attamen non plane contemnenda mihi videri, nonnullis vero adstipulari nequeo. Istud vero non solum laude, sed et admiratione dignum mihi videbatur, quod tempore belli a praeliis victores redeuntes, pro laetitia ac gaudio, quo nos victorias celebramus, ac Te Deum canimus, in tristi silentio aliquot dies exegerint, quasi puderet victores cruentae victoriae. Hanc ob causam rerum bellicarum rara fit mentio in chronicis subterraneis, sed annales eorum res tantum civiles, instituta, leges et fundationes complectuntur.
Caput VII: De Politia
In Principatu Potuano successio haereditaria, et quidem linealis, integros mille annos viguit et adhuc sancte observatur. Monstrant quidem annales, semel ab ordine successionis deflexisse Potuanos; nam cum recta postulare videatur ratio, ut imperantes prudentia et animi dotibus subditis praestent, necesse existimarunt nonnulli, virtutum potius quam natalium rationem habendam, ac illum eligendum, qui inter cives praestantior credebatur. Hinc, sublata antiqua successione, Principatus omnium suffragiis delatus fuit Philosopho cuidam, nomine Rabaku.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
