# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.149-152

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.149-1.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.149

Idem prudenter initio ac placide adeo rempublicam moderabatur, ut regimen illius visum sit exemplar, ad quod alia exprimerentur. Attamen exiguae durationis fuit, adeo, ut sero tandem animadverterint Potuani, falsum esse, quod vulgo dici solet: nempe beatum esse regnum, ubi Philosophi ad clavum sedent. Nam cum novus Princeps e sordidis initiis ad summa creverat, solae eiusdem virtutes et regnandi artes venerationem illam ac maiestatem, quae reipublicae robur ac caementum est, parere ac tueri nequibant. Qui nuper illius aut aequales, aut superiores fuerant, vix adduci poterant, ut pari aut inferiori morem gererent, et ut eam novo Principi praestarent obedientiam, quam subditi imperantibus debent, ideoque, quoties, molestum quid et arduum illis imperatum fuit, murmura passim edebant, haud attendentes, qualis tunc esset Princeps, sed qualis ante promotionem fuisset.
Hinc more supplicantis cuncta eblandiri coactus fuit. Sed blanditiis parum profecit; nam imperata ac leges illius insuper habentes, ad quodvis edictum frontem contrahebant. Videns tunc Rabaku, aliis opus esse mediis ad subditos in officio tenendos, a clementia et popularitate ad severitatem delabitur. Sed altero hoc extremo scintillae, quae sub cinere latuere, in apertum incendium eruperunt, inque Principem palam insurgere coeperunt subditi, unaque male sopita rebellio initium erat sequentis.
Tandem, cum animadverteret, rempublicam stare nequire, nisi sub moderatore, illustri prosapia orto, et cuius natales populo venerationem imprimere solent, se ipsum sponte abdicans, insignia Principatus transtulit in Principem, cui iure nativitatis debebantur. Ita cum antiqua domo regnatrice pax rediit, et procellae istae quibus diu vexata fuerat respublica, detumuerunt. Cautum ex eo tempore est capitali supplicio, ne quid in ordine successionis in posterum innovaretur.
Est igitur hic Principatus haereditarius, et verisimile est, veterem successionis ordinem inconcussum semper mansurum, adeo, ut non nisi urgente extrema necessitate a primogenito discedatur. Mentio quidem in annalibus Potuanis fit philosophi, qui regiam hanc legem infracturus temperamentum aliquod commentus est. Suasit ille, a regia quidem prosapia non esse discedendum, sed, delectu filiorum defuncti Principis habito, sceptra illi deferenda, cuius virtutes maxime enitebant, et quem huic oneri maxime parem subditi iudicarent. Idem, postquam legem hanc proposuerat, tentamini se more patrio subiecit, collo, dum de utilitate consilii suffragia ferrentur, in laqueum inserto.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
