# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.153-158

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.153-1.158. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.153

Habito vero senatu, ac numeratis suffragiis, legis istius rogatio tanquam temeraria ac reipublicae exitialis damnata fuit. Credebant scilicet, multarum turbarum hoc fomitem fore, ac seminibus discordiarum inter liberos regios ansam daturum, satius proinde fore antiquum obtinere, ac tutius esse, ut ad Principem primogenitum ius principatus devolveretur, quamvis natu minores animi dotibus essent praestantiores. Antiquata igitur lege, novatoris gula laqueo frangitur.
Nam soli, qui in hoc Principatu capite puniuntur, sunt novatores: credunt quippe Potuani, quamvis mutationem ac reformationem, licet bene digestam, motibus ac procellis causam dare totamque rempublicam fluctuantem reddere; si vero male digesta ac praecox sit, praecipitium ac ruinam afferre.
Imperium Principum Potuanorum, quamvis nullis legibus circumscribatur, paternum potius quam regium est. Ingeniis enim, non legibus iustitiam colentes, principatum ac libertatem, res alibi dissociabiles, constanter miscent.
Inter huius Principatus leges maxime salutaris est illa, qua Principes aequalitatem, quantum respublica patiatur, inter subditos tueri conantur. Hinc nullae hic sunt dignitatum classes, tantum inferiores superioribus obtemperare, et iuniores seniores colere ac venerari coguntur.
Monstrant quidem annales subterranei, ante aliquot saecula in usu fuisse dignitatum classes, easdemque legibus publicis fuisse ordinatas; sed patet simul, magnis has motibus causam dedisse: nam fratri natu maiori durum atque acerbum videbatur, fratri suo minori loco cedere, et parentibus intolerabile erat liberis posthaberi, adeo, ut altera arbor alterius praesentiam fugeret, et tandem omnes conversationes ac sodalitates penitus cessarent.
At non sola erant haec incommoda. Distinctionibus his procedente tempore effectum est, ut praestantiores ac digniores arbores, quas natura maximis animi dotibus et plurimis ramis decoraverit, ultimis ac infimis subselliis in conviviis ac sodalitatibus locarentur. Nam omnis arbor, cui valor aliquis erat internus, quaeque virtute ac prudentia conspicua satis erat, adduci non poterat, ut titulum aut proedr�as characterem ambiret. Arbores vero nauci ac nullius pretii, quo naturale vitium et inanitatem splendidis honorum titulis quodammodo tegerent, absque intermissione Principem tamdiu petitionibus fatigabant, donec titulum quendam extorquerent. Hinc effectum, ut tituli tandem vilissimarum arborum haberentur notae ac indicia. Miras igitur ac ridiculas scenas advenis exhibebant congregationes solennes ac convivia, cum viderent, vepres aut dumos honoratioribus subselliis, palmas vero, cedros et conspicuas quercus decem vel duodecim ramorum scamnis aut infimis sedilibus locari: nam, durante hoc statu, pauci erant vepres sine aliquo charactere.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
