Latin
Lines 1.164-1.179
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.164-179
Not analysed yet
Didici in archivo Principis servari catalogum dignitatum huius tenoris: CLASSES DIGNITATUM
1. Qui opibus suis rempublicam sublevarunt difficillimis temporibus.
2. Ministri, qui serviunt gratis ac absque stipendio.
3. Rustici et agricolae octo ramorum et supra.
4. Agricolae septem ramorum et infra.
5. Fabricarum sive manufacturarum conditores.
6. Opifices, qui opificia necessaria exercent.
7. Philisophi et mitra donati Doctores utriusque sexus.
8. Artifices.
9. Mercatores.
10. Aulae Ministri, qui stipendio fruuntur 500 Rupatorum.
11. Iidem, quibus annuum stipendium est 1000 Rupatorum.
Valde ridiculus mihi visus est hic honorum index, cui nemo in orbe nostro album calculum adiiceret. Subodorabar equidem, quaenam esset inversi ordinis ratio, quonam fundamento niteretur, et quibus argumentis eandem propugnarent subterranei. Sed fateor, adhuc mihi paradoxon esse, quod capere nequeo.
Inter alia notatu dignissima notabam sequentia. Quo pluribus beneficiis quis a republica cumulatur, eo modestiorem ac submissiorem se exhibet. Ita saepe videbam, Bospolak, virum inter Potuanos opulentissimum, tanta humilitate obvios in itinere cives excipere, ut omnes submitteret ramos capitisque inclinatione cuivis plebeiae arbori gratum animum testaretur. Quaerenti mihi causam respondetur, ita fieri debere, cum in civium neminem plura beneficia essent collata, ac proinde maximus is reipublicae debitor existeret. Ad hunc tamen cultum nemo lege obligatur, sed cum Potuani sane ac cum iudicio omnia expendant, sponte hanc virtutem exercent, existimantes se ad talem, quem grata mens dictitat, cultum obstringi: aliter sane ac apud nos, ubi ii, qui maximis honoribus maximisque emolumentis cumulantur, pauperiores alto supercilio despiciunt.
Cives vero meritissimi, quos omnes colere ac venerari iubentur, sunt numerosae sobolis auctores. Hero�s hi subterranei sunt, sacraque apud posteros memoria eorundem manet. Soli etiam sunt, quibus nomen MAGNI confertur. Longe aliter ac apud nos, ubi Magni dicuntur humani generis eversores. Hinc facile est coniicere, quid de Alexandro Magno aut Iulio Caesare statuerent subterranei, cum uterque sine prole mortuus aliquot hominum myriades neci dederit. Memini epitaphium rustici cuiusdam videre Kebae hac inscriptione ornatum:
HIC IACET IOCHTANUS MAGNUS, TRIGINTA LIBERORUM PATER, SUI TEMPORIS HEROS.