# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.180-184

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.180-1.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.180

Notandum tamen est, ad gloriam istam acquirendam non sufficere solam sobolis procreationem, sed opus esse, ut et liberi honeste sint educati.
In legum ac edictorum latione omnia lente procedunt; nam veterum fere Romanorum ritu leges hic conduntur. Novae legis rogatio cunctis civitatum curiis affigitur. Et tunc liberum est civibus eandem examinare, ac monita sua ad Prudentum collegium, eum in finem in civitate Potuana constitutum, deferre. Serio hic perpenduntur omnia, quae de legis latione, obrogatione aut abrogatione, approbatione, correctione, limitatione aut extensione allata sunt. Et cum iureconsultorum limam omnia sic subierint, tandem ad consensum ac subscriptionem Principis mittitur promulganda lex. Cunctatio haec ridicula quidem nonnullis videri potest; at effectus huius cautionis est aeterna legum duratio, et fama accepi, nullam huius Principatus legem quingentorum annorum spatio minimae mutationi fuisse expositam.
In custodia Principis est catalogus arborum maxime insignium, una cum earundem testimoniis tam doctrinae, quae ab Examinatoribus sive Karattis dantur, quam vitae morumque, quae a vicinis et tribulibus emeruere. Hinc reipublicae non desunt idonei viri, qui vacantia munera implebunt. Istud inprimis memorabile est, quod nemini ius habitationis in urbis regione aut vico concedatur, nisi munitus sit testimonio regionis aut vici, ubi olim habitavit, cautionemque exhibeat vitae futurae.
In legem semel latam, ac publica auctoritate sancitam, prohibitum est sub poena capitis commentari, adeo, ut in rebus politicis restrictior sit libertas, quam in sacris. Causam huius instituti hanc afferunt: si quis in religione aut rebus fidei aberret, suo solo periculo errat; at si quis leges publice sancitas in dubium vocet, aut interpretationibus suis in alium sensum detorquere moliatur, societatem turbat.
De statu aulico et de eiusdem oeconomia superius a me allata sunt nonnulla. Monstravi, Kadoki, sive magnum Cancellarium supremum inter aulicos locum tenere. Huic proximus est Smirian, sive magnus aerarii praefectus. Spartam hanc eo tempore obibat vidua septem ramorum nomine Rahagna, ob integritatem et egregias animi dotes ad tanti ponderis officium admota. Diu hoc munere functa erat, et quidem aliquot annos ante obitum mariti, qui, quamvis et ipse in rebus aerarii apprime versatus esset, coniugis tamen consilio ac nutu regebatur, adeo ut nihil proprio arbitratu ordinaret, hinc vicarium potius quam maritum diceres.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
