Latin
Lines 1.185-1.190
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.185-190
Not analysed yet
Literas quidem et edicta proprio nomine edidit, quoties illa aut puerperio aut morbis impedita, negotiis vacare nequibat, nihil tamen ratum ac authenticum censebatur, antequam uxoris subscriptione aut sigillo esset munitum. Duos Rahagna habuit fratres, quorum alter cellae aulicae inspector erat, alter lanio aulicus, nec ausi sunt ob tenuitatem ingenii, licet sororem haberent in tanto honoris fastigio positam, maiora ambire: tanta his iustitia distribuuntur munera.
Ipsa Rahagna, quamvis arduis negotiis distenta teneretur, infanti tamen posthumo mamillas praebebat. Munus istud nutricationis nimis molestum ac tanta matrona indignum mihi iudicanti, respondebant subterranei: Ecquid credis, naturam foeminis mammarum ubera, quasi quosdam naevulos venustiores, non alendorum liberorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? In moribus inolescendis magnam partem ingenium altricis et natura lactis tenet. Quae partus suos aliarum nutricationi committunt, vinculum istud, coagulumque amoris ac animi interscindunt. Hinc cunctae huius Principatus matronae proprio liberos lacte alunt.
Princeps haereditarius erat iuvenis sexennis, in quo erat indoles et magnarum virtutum semina, ac iam sex ramis erat instructus; id quod rarum est in viridi adeo aetate: nam nemo nisi cum quinque aut sex ramis nascitur, caeteri cum aetate excrescunt. Praeceptor eiusdem, sapientissima totius Principatus arbor, instruebat discipulum in notitia Dei, in Historia, Mathesi et Philosophia morali. Vidi celebratissimum istud Systema morale sive Compendium Politicum, quod in usum Principis composuerat. Eidem compendio titulus est: Mahalda Libab Helil, quod lingua subterranea denotat Clavum Reipublicae.
Complectitur praecepta admodum solida ac salutaria, quorum nonnulla adhuc memoria retineo; suntque sequentia.
1. Accusationi aut laudi non temere fidem habendam; at suspendendum iudicium, donec matura rerum acquiratur notitia.
2. Si quis criminis alicuius arcessitus et convictus sit, examinandum est, utrum reus quid boni olim fecerit; atque ita bonarum ac malarum actionum comparatione facta, ac ratione simul habita, sententia tandem pronuntianda.