# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.222-231

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.222-1.231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.222

Si arbor arborem in duellum provocat, provocanti in perpetuum interdicitur armorum usu; iubetur insuper tanquam infans sub tutela vivere, quoniam affectibus imperare nescit. Aliter ac apud nos, ubi provocationes eiusmodi notae atque indicia heroici animi censentur, maxime in septentrione nostro, qui originem huic pravae consuetudini dedit, cum provocationes inter Graecos, Romanos aliasque antiquiores gentes plane fuerint ignotae.
In iure Potuano paradoxon istud notavi. Litigantium nomina occulta manent iudicibus, et lites non in locis, ubi sunt natae, dirimuntur, sed ad remotiores provincias diiudicandae ablegantur. Mirae adeo consuetudinis ratio haec est. Docet experientia, iudices plerosque aut praemio corrumpi, aut studio partium abripi. Igitur eiusmodi tentationibus obviam iri credunt, si nomina litigantium lateant, sique ignorentur actor et reus simul cum rebus, praediis ac fundis, quae in disceptationem veniunt. Sola argumenta utriusque partis ad forum arbitrarium, pro lubitu Principis, mittuntur cum notis quibusdam ac characteribus: exempli gratia: an A, qui est in possessione, rem possessam restituere debet, urgente et actionem movente B. Vellem equidem hunc morem apud nos introductum, cum, quid studium partium aut alia irritamenta efficere in iudicum animis queant, saepe simus experti.
Iura libere exercentur absque personarum respectu. Soli Principes ad interdictum non veniunt. Statim vero ac vivere desierint, accusatores publici sive reipublicae advocati dicam defuncto scribunt. In Senatu tunc maxime frequenti acta exstincti Principis ad examen vocantur, et tandem sententia fertur, quae pro meritis mortuorum certis characteribus distinguitur. Characteres vero hi fere sunt:
LAUDABILITER,
HAUD ILLAUDABILITER;
BENE, NON MALE;
TOLERABILITER,
MEDIOCRITER.
Quae notae voce Praeconis in foro coram populo enunciantur, mox lapidibus sive monumentis defunctorum imprimendae.
Consuetudinis huius talem Potuani dant rationem: Principem viventem in ius vocari non posse absque motu ac turbis; nam dum vivit, caecam illi deberi obedientiam ac perpetuam venerationem, qua respublicae maxime stare solent: cum Principis vero obitu solvi vinculum istud, quo imperantibus obstricti sunt subditi, ac proinde sui quodammodo iuris factos libere agere posse. Ita saluberrimo hoc, quamvis valde paradoxo, instituto securitati Principis prospicitur, maiestati summi imperii nil detrahitur, et tamen saluti reipublicae simul consulitur. Nam characteres hi, quamvis defunctis dati, totidem viventibus ad virtutem sunt stimuli.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
