# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.235-239

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.235-1.239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.235

Si quis turpitudine vitae defamatus honestum ac rei publicae salutare consilium dederit, supprimitur nomen viri, ne sententia proba turpissimi auctoris contagio dehonestetur; et iubetur decretum ex viri honestioris nomine fieri: sic bona sententia manet, turpis auctor mutatur.
In articulo de religione didici, interdictum esse, de rebus fidei fundamentalibus, in primis vero de essentia et attributis Dei disputare: at liberum est, de aliis rebus iudicia proferre, et sententias particulares ventilandas proponere. Dicunt Potuani, incommoda, quae ex eiusmodi litibus nascuntur, comparari posse cum procellis, quae tecta atque arbores prosternunt, at simul purificant a�rem, impediuntque, ne nimia tranquillitate putrescat. Cur paucos habeant dies festos, causa haec est, ne otio torpeat arboreum genus: credunt enim Potuani, in utili labore non minus, quam in votis ac precationibus esse cultum Dei.
Studium po�ticum frigide tantum excolitur, licet Principatus hic non plane destitutus sit po�tis. At Po�sis subterranea sola stili sublimitate differt a dictione soluta. Hinc tanquam puerile quippiam deridebant id, quod de pedibus ac rhythmis nostris narrabam.
Inter Doctores Potuanos sunt, qui Professores boni gustus dicuntur. Horum est, curam agere, ne vitiliginibus ac rebus nihili occupentur iuvenum animi, ne scripta nimis trivialia ac plebeii saporis, quorum lectio gustum depravat, in lucem prodeant; et ut e libris imprimendis deleantur ea, quae contra sensum communem sunt. Et hunc solum in finem institutae sunt censurae ac revisiones librorum; aliter ac in orbe nostro, ubi a censoribus optimae notae libri ob id solum supprimi solent, quod a regnante quadam opinione, sive adoptata quadam loquendi formula, paulum deflectant, aut quod vitia mortalium salse aut candide perstringant. Quo fit, ut studia sufflaminentur, et scripta sani coloris enitescere nequeant.
At, quoniam liberum Potuanis cum conterminis gentibus est commercium, inter alias saepe merces libri nonnunquam triviales ac plebeii saporis irrepunt. Hinc instituti sunt censores, qui bibliopolia identidem frequentant. Vocantur hi Syla-Macati (i. e. bibliothecarum purgatores): nam, velut in orbe nostro certum est hominum genus, qui caminos ac fornaces quotanis verrunt, ita censores isti, examine librorum venalium habito, sordes solicite secernunt, ac in cloacas, quicquid est librorum trivialium, qui gustum depravare queunt, abiiciunt. Hinc mecum: Hei! quanta librorum foret strages, si id institutum in orbe nostro obtineret?

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
