# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.252-254

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.252-1.254. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.252

In provincia Quamso, quae prima ultra fretum regio est, nulli corporis infirmitati ac morbo obnoxii sunt incolae, sed omnes usque ad canitiem in valetudine inoffensa vivunt. Hinc visae mihi sunt omnium creaturarum felicissimae; at e levi cum iisdem conversatione, opinione me insigniter falsum esse animadverti. Nam cum inter huius provinciae incolas neminem viderim tristem, ita neminem simul contentum, ne dicam laetum, conspexi. Nam uti coeli serenitate ac a�ris temperie, non nisi turbida ac nubila prius experti, afficimur; ita arbores hae felicitatem non percipiunt, quia perennis ac sine interruptione est, sanosque se non sentiunt, quoniam morbos ignorant. Vitam igitur agunt in perpetua sanitate, at simul in perpetuo tepore: perpetua enim bona languescunt satietate; et soli iucunde vivunt, quorum suaves voluptates acoribus condiuntur.
Testari possum, in nulla gente mores minus lepidos, conversationem magis frigidam et invenustam me deprehendisse. Innoxia sane gens est, sed ea, quae nec amore, nec odio digna; nullius offensa metuenda, et nullius favor exspectandus; et ut paucis dicam: nihil hic, quod displiceat, nihil etiam, quod placeat, reperies. Porro, cum perpetuum istud corporis beneficium mortis imaginem nunquam oculis sistat, nullamque miserationem erga afflictos et laborantes alios moveat; ita nimis secure ac frigide absque zelo et misericordia totum vitae tempus transigunt. Quocirca in illa gente nullum pietatis, nullum amoris ac misericordiae vestigium apparet.
Nam cum morbi mortalitatem nobis repraesentent, ad bene moriendum nos quoque acuunt, ac quasi in procinctu itineris paratos stare iubent; et cum cruciatibus nos affligant, afflictorum simul misereri docent. Hinc facile mihi erat discernere, quantum morbi et pericula mortis ad pietatis ac socialitatis exercitia nos ducant, imo, quam iniuste succenseamus Creatori, quoniam ad certas nati videmur afflictiones, quae salubres tamen et utiles nobis sunt. Notandum tamen istud est, has Quercus, quoties in alia loca divertuntur, morbis et infirmitatibus, non secus ac alias arbores, esse expositas. Hinc soli huius regionis a�ri aut victui hoc beneficium, modo beneficium dici mereatur, acceptum ferendum iudico.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
