# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.255-30

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.255-1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.255

Provincia Lalac, quae cognominatur Mascatta, id est, beata, nomini respondere videbatur; nam omnia ibi sponte proveniebanr. Flumina iam lactis, iam flumina Nectaris ibant, Flavaque de viridi stillabant ilice mella: Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus. At insigne hoc beneficium non aliis feliciores reddit incolas. Nam cum nullo ad victum parandum opus sit labore, otio ac desidia plerique torpentes, perpetuis vexantur morbis. Hinc pauci sunt, quos non praematura mors abripit, vermibus scilicet ac putredine corruptos.
Materiam non minus amplam meditationibus philosophicis suggessit natura huius terrae, patuitque e gentis conditione et sorte, servos et operarios quodammodo feliciores esse illis, qui de victu nunquam soliciti, desidiae ac voluptati indormiunt. Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae, Illusique pedes vitiosum ferre recusant Corpus . . . Hinc tot prava consilia, desperati conatus, violentae mortes. Nam affluentia illa, in qua vivunt, omnem gustus ac voluptatis sensum eripiens, nauseam ac vitae fastidium unicuique affert. Ita regio ista, quam beatorum domicilium imaginabar, tristis silentum sedes mihi visa est, miseratione dignior, quam invidia. Hoc celerare fugam, terraque excedere suasit.
Proxima huic terrae est regio dicta Mardak, cuius incolae sunt cupressi, eiusdem omnes corporis formae; solis vero oculorum diversis figuris a se invicem distinguuntur. Quidam lumina habent oblonga, quidam quadrata; minutissima alii, alii patula, quae totam fere frontem occupant: nonnulli nascuntur cum binis, alii cum trinis, alii cum quaternis oculis. Sunt etiam, qui uno solo oculo gaudent; sobolem diceres Polyphemi, nisi quod oculum hi in occipitio habeant positum. Hinc, pro diversis luminum figuris in totidem tribus describuntur. NOMINA TRIBUUM HAEC SUNT
1. Nagiri, id est eorum, qui lumina habent oblonga, et quibus proinde cuncta obiecta apparent oblonga.
2. Naquiri, quorum oculi quadratae sunt formae.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
