# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.270-271

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.270-1.271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.270

Tremens igitur ac tacitus urbem reliqui, verens, ne crimen oculorum tergo luerem, aut odioso haeretici titulo notatus, cum ignominia eiicerer. Nulla sane instituta horrida magis, magisque barbara et iniqua mihi sunt visa: sola enim videbam simulatione, solo periurio, iter ad honores pandi. Hinc redux in Principatum Potuanum, quoties data fuit occasio, in barbaram istam rem publicam bilem evomui. At cum iunipero cuidam, mihi admodum familiari, pro more furens indignationem meam patefacerem, ita fari exorsus est ille: Nobis equidem stulta atque iniqua Nagirorum instituta videbuntur, tibi vero non mirum videbitur, si ob istam luminum varietatem tanta severitas exerceatur; quippe asserere te memini in plerisque rebuspublicis Europaeis dari regnatrices tribus, quae ob naturale oculorum, sive rationis vitium in caeteras ferro ac igne grassantur, teque eiusmodi coactiones tanquam pias ac rebuspublicis admodum salutares laudasse. Intelligebam mox, quorsum tenderet arguta viri oratio. Hinc rubore suffusus discessi, et ex eo tempore tolerantiae perpetuus praeco, mitiora de errantibus iudicia fero.
Principatus Kimal, omnium potentissimus ob divitias, quibus abundat, habetur. Nam praeter argentifodinas, quarum magna est copia, ex arena fluviorum ingens vis auri quotannis elicitur: margaritarum quoque feracia passim sunt maria. At, in solis opibus felicitatem non esse positam, e curatiore huius gentis examine didici. Nam quot incolae, tot fere fossores sunt et urinatores, qui in lucrum intenti ad perpetuam servitutem, et maxime improbos labores damnati apparent. Qui ab his laboribus immunes sunt, pro thesauris acquisitis excubias agunt. Tota regio latronibus infesta adeo est, ut absque custodibus corporum nemo iter facere audeat. Non tam festa dies, ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum. Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est. Filius ante diem patrios inquirit in annos; Victa iacet pietas, et virgo caede madentes Ultima coelestum, terras Astraea reliquit.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
