# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.29-31

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.29-1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.29

Stimulatus ego qua sermonibus horum, qua proprio ingenio, descensum in hanc cavernam meditabar, mentemque meam quibusdam ex amicis indicabam. Sed his consilium valde displicebat, dicentibus, inceptionem esse stulti ac desperati hominis. At impetum his monitis non flectere, nedum frangere poterant, et quae sufflaminare ardorem deberent, aegro animo faces subiiciebant. Ad quodvis enim discrimen subeundum acerrimum istud, quo in res naturales detegendas ducebar, studium excitabat, et sponte currenti calcaria addebant rerum domesticarum angustiae; nam exhaustae erant facultates, et durum ac molestum mihi videbatur, aliena diutius quadra vivere in patria, ubi omni emergendi spe incisa, ad perpetuam mendicitatem me damnatum intuebar, omneque ad honores et emolumenta obseptum iter, nisi audaci aliquo facinore nobilitarer.
Obfirmato igitur animo, et praeparatis huic expeditioni necessariis, die quodam Iovis, cum serenum atque impluvium esset coelum, egredior civitate paulo post diluculum, quo, rebus peractis, salvo adhuc die redire in urbem liceret. Quippe rerum futurarum nescius praevidere non poteram, quod alter ego Pha�thon Volverer in praeceps longoque per a�ra tractu in alium orbem detrusus, non nisi post decem annorum errores patriam et amicos revisurus essem.
Suscepta est haec expeditio Anno 1665 Consulibus Bergensibus Iohanne Munthe et Laurentio Severini, Senatoribus Christierno Bertholdi et Laurentio Sandio. Euntem comitabantur quatuor mercenarii, qui funes et harpagones, quibus descendenti erat opus, secum ducebant. Recta tendimus ad Sandvicum, per quem commodissime in montem ascenditur. Enixi in cacumen, postquam pervenimus in locum, ubi fatalis erat caverna, fessi molesto itinere paulisper ibi consedimus, ientaculum sumpturi. Tunc animus, quasi instantis mali praesagiens, compavescere mihi primum coepit. Igitur conversus ad comites, ecquis, rogo, aleam hanc prior subire velit. Nemine vero respondente, impetus languescens ex integro recaluit: funem aptari iubeo, itinerique ita paratus animam Deo commendo.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
