# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.299-301

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.299-1.301. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.299

Dum una ambulamus, varii de statu huius regionis seruntur sermones, et avide ego omnia audiebam. At digressa est tandem ad narrationem, quae parum grata auribus meis erat, cum exinde coniicerem, pro praestita illam opera poscere nonnulla, quae moraliter impossibilia mihi erant. Nam pathetice exposuit, iniquam in hac regione matronarum sortem, cum paedagogi hi philosophici, literis penitus sepulti, officia coniugalia prorsus negligant. Possum, ait, iureiurando testari, actum de nobis fore, nisi unus et alter honestus ac misericors advena miserias nostras sublevaret et malis, quibus excruciamur, medicas identidem admoveret manus. Simulabam ego non intelligere scopum, ad quem collineabat. Gradum addere coepi, at frigus meum aestuantis desiderium auxit. Hinc, Consumptis precibus, violentam transit ad iram, Intendensque manus, passis furibunda capillis ingratum animum mihi obiecit.
At cum nihilominus ego iter persequor, laciniam togae meae apprehendens, obnitentem retinere moliebatur. Hinc vi adhibita, e manibus matronae me eripui et, cum incessus celeritate praestantior essem, brevi extra conspectum illius me proripui. Quanta tunc rabie accensa in me fuerit, ex his verbis, quae identidem evomuit, scilicet Kaki spalaki, i. e. ingrate canis, didici. At dicteria illius Spartana nobilitate concoxi, laetus, quod ex hac sapientum terra, cuius absque horrore meminisse nequeo, salvus quodammodo evasissem.
Proxima huic provinciae est Nakir, cognominem habens urbem sive ingentem vicum, de quo multa dicere nequeo, cum maxima, qua poteram, festinatione, regiones, terrae philosophicae vicinas, transcurrerem, ad gentes philosophiae, in primis vero anatomiae minus studiosas properans. Tantus enim terror animum invaserat, ut quemvis in itinere obvium, an Philosophus esset, interrogarem, et cadavera et instrumenta anatomica quiescentis animo diu oberrarent. Incolae vici Nakir valde affabiles mihi visi sunt: nam obvius quisque, officium non petenti offerens, de honestate sua prolixe testabatur. Ridiculas sane iudicabam has contestationes, cum nullum suspicionis indicium dedissem, nec ullius integritatem unquam in dubium vocassem. At, cum nonnullis indicarem, capere me non posse, cui usui tot contestationes, easdem addito iureiurando integrabant.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
