# Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.305-307

Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741), Lines 1.305-1.307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/holberg/ludvig-holberg-1684-1751-nicolai-klimii-iter-subterraneum-1741/1.305

Vitia civitatis, quae ab exacta ista rerum ponderatione fluunt, pathetice mihi explicuit minister quidam aerarii, et quidem his verbis: Arbitror ab arbore hic non nisi solo nomine et corporis specie distinguitur. Nulla inter cives est aemulatio, cum nulla acquiri possit distinctionis nota, et nemo videtur sapere, cum omnes sint sapientes. Stultitiam fateor esse vitium, sed, ut penitus exsulet, non optandum. Sufficit cuivis civitati, ut tot sint sapientes, quot sunt munera publica. Sint, qui regant, sint, qui regantur. Id, quod meris nugis ac crepundiis efficiunt aliarum societatum moderatores, noster hic magistratus non nisi solidis praemiis, quae aerarium haud raro exhauriunt, perficit. Nam ob praestitam patriae operam, nucleos poscunt sapientes, stulti vero putamine placantur.
Sic exempli gratia distributio honorum ac titulorum, quibus tanquam hamis blandientibus capiuntur, ac ad quosvis labores facile impelluntur stulti, parum operatur in civibus, qui, sola virtute, ac valore interno, veram existimationem et solidum honorem acquiri posse, iudicant, ac proinde speciosis promissis sibi fucum fieri non patiuntur. Porro, mentio nominis post mortem in annalibus victuri, ad quaevis pro salute patriae subeunda stimulat vestros milites: Nostri vero, mera haec esse aurium ludibria putantes, phrasin istam (scilicet re vera mori, et in annalibus vivere) non capiunt, cum vanam credant non audituris gloriae praedicationem. Taceo innumera alia incommoda, quae e nimio rerum omnium scrutinio fluunt, quaeque satis monstrant, necesse esse, ut in republica bene constituta dimidia saltem pars civitatis insaniat. Idem in societate est stultitiae effectus, ac fermenti in stomacho: nam, aut nimio, aut nullo fermento laboramus.
Haec perorantem summo cum animi stupore audiebam: At cum nomine senatus civitatem mihi offerret, in eaque domicilium figere iteratis precibus hortaretur, rubore suffundor, suspicans, e concepta de stultitia mea opinione petitionem hanc procedere, et fermentum me iudicari, quo opus esset reipublicae, nimia sapientia languescenti. In ista suspicione mox confirmabar, cum audirem, statutum esse senatui, ingentem civium numerum in colonias mittere, ac in supplementum abeuntium, totidem stultos e vicinis gentibus mutuari. Hinc civitate ratiocinante subiratus egredior. Diu vero animo obversabatur axioma istud subterraneum, politicis nostris adhuc incognitum: quod scilicet in republica bene constituta necesse sit, ut dimidia saltem pars civitatis insaniat. Mirabar, praeceptum adeo salutare nostri orbis Philosophos tamdiu latere potuisse. At forsitan quibusdam innotuit, sed inter axiomata politica referre noluerunt, cum stultorum apud nos plena sint omnia, et nullus, absit invidia, sit vicus, nedum civitas, quae saluberrimi huius fermenti defectu laborat.

---

Holberg, LUDVIG HOLBERG (1684-1751) NICOLAI KLIMII ITER SUBTERRANEUM (1741). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/holberg.html.
